Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 98
Unproofread scanNot analysed yet
Ignis incidit ita ut sub terra &sub aquis longè latéque saeuiret, donec tandem fossis factis, fuit extinctus. Arbores aliae reperiuntur tam in terra quàm in saxis, imò sub ipsis fluuiis triplici ratione. 1. quidem, quia natura facit figuram arborum, licèt arbor non sit, ideoque videndum est an corticem, medullas, aliaque similia habeant: si enim non habeant nec sunt nec fuerunt arbores. 2. quia natura arbores in lapideam conuertit formam. 3. quia verae sint arbores prostratae. Sic in Germania Hildesemi collis est plenus lapideis trabibibus.