Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 99
Unproofread scanNot analysed yet
Ita etiam lapides sunt pleni ebeno fossili: in cauernis habet stirpem nigram foliis &fructu carentem. Nihil autem vetat nasci intralapides ebenum, cùm ranae reperiantur intra lapides vt propè Parisios Argentolii in lapidicinis. In regionibus Brabantiae, &Hollandiae humilibus subest atra terra bituminoso coeno constans: hoc coenum subactum &exsiccatum adignes valet &coenum subcrescit, atque adeò nunquam deficit. Iam de hominibus diuersi coloris dicendum. Referunt historiae Anglorum adolescentes duos fratrem &sororem ex cauerna quadam emersisse corpore nudos &pene virides, nescientes Anglicam linguam, nec aliquid eorum comedentes quaeab Anglis comedi solent, sed tantum pisa fabasque virides pro alimento sumentes; &cùm linguam Anglicam didicissent, retulerunt plurimos esse homines iisdem in cauernis simili colore. Cum autem assuefacti fuissent cibis nostris, colorem omninò mutauerunt.