Latin
ii
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia ii
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO VIRO D. ISANNI MEREET SALVBERRIMAE Medie. Facult. Parisiensis Decano meritiss. ATQVE TOTI CLARISS. CONSVLTISSIMOQVE MEDIC. PARIS. ORDINI. Antonius Morand. I. nihil sanctius aut antiquius fuit olim Romanis, quam summà beneuolentiâ, officus, fide, periculis, &foedere, nationes etiam disiunctißimas coniungere, coniunctasque religiosè colere, vt earatione, sibi mundum vbique, &quacumque occasione hospitalem haberent, nec minus in exteris quam in paternis laribus subsidium &securitatem inuenirent; Est profectò (viri clarissimi) cur &hodierna die pientißimi Iani Caecilij Frey Collegae vestri Heluetij Nobilis, manes exultare debeant, qui vt poinceps ingenium dum viueret fortue sunt, sic post eius fata, heu mortalium generi nimiùm properata! Praesens iterum propitium que Numen, quo rediuiui in lucem prodirent, in vobis omnibus, inuità Libitinae neceßitate, illi possent felix auspicium obseruare, &hospitium reperire tutum.