Latin
iii
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia iii
Unproofread scanNot analysed yet
Et reuera benè &praeclare cum his actum est. Si enim Freius mentium caeterarum vti Gentium Romani, victor semper triumpharit, non alibi gratiores debuit quaerere Penates, quam apud vos mortalium Sapientissimos, qui, quicquid vniuersa mundi moles ambit, nobilissimo eruditionis centinetis dominio, qui rerum subbinarium naturas, hominem, &caeli motus, animo capitis, vos inquam, viros vitae inculpatissimę, qui ob integritatem morum, summam innocentiam &sincerum animi candorem, eos tantum probatis &diligitis, non qui plurimum gratiam possunt, aut qui ciues, aut qui tribules vestri, verùm exteros ipsos, dummodo vel omnia summa, virtute duce, consequantur.