Latin
x
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia x
Unproofread scanNot analysed yet
Amplissima mihi merces est, &vberrima messis quod alienus Ego, claro tamen sanguine genitus, Regni Francici primariis viris, bonis omnibus &praestantissimo Medicorum Parisiensium ordini gratus &acceptus, lauream &famam meruerim, apud quos nec gratia, nec suffragia precibus vel obseruantia coëmuntur, aut viritim, vel hostiatim pecuniae diuiduntur à candidatis ad aucupandum Apollineae, diuinaeque artis auctoramentum, cum aeterna velut? lege vni virtuti generosè fortiterque parere (vt viros fortes decet) non ambitioni turpiter subiici aut seruire didicerint. Cumque acerbissimum viuo videntique Freyo nostro vere nobili sciolorum homulorum turba magnitudine inani vasta funus duxisset, &ab eo temporis momento quo praecocia fata virum nobis &bonis omnibus inuiderunt, de eius fama iterùm detrahens grunniendo vel impraesentiarùm clamosiùs &impudentiùs audiatur, doloremque cineri atque ossiBoogle bus oius invrat, detrudatur &compingatur in pistrinum Cyllenio vindice, &in Melampygum incidat graui crimen &iniuriam supplicio expiatura, sicque poenas viro iustas persoluat.