Latin
ix
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia ix
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo indignatus vir praeclarus edby C aliquis &cui propter eximias animi dotes Freyus multum tribuebat, &apud eundem conquestus consultiores viros &ad benè merendum propensiores aper tum fortunae praebere caput, &inuido dente morderi, eorumque sortem iniquam exulcerato ferens animo, dolorem, inquit, vir mitissimus &Tumanissimus hominup reyus, &molestias absterge praeor amicorum dulcissime, tibique persuade in eadem naui esse qui sapiunt pleno pectore &politioris doctrinae promunt oracula, eamque illaudatorum homunculorum indolem esse quos motbus tenet maledicendi, vt humidis vocibus sponte defluant, mala caninaque eructent verba, &conducant qui auscultent, facundè saepius alios accusent, cum intercutibus ipsi vitiis madeant. Debuccinent, de blaterent &debacchentur nil moueor, quia fixum immotumque sedet à virtutis &heroum latere non discedat inuidia; leuis etiam &importuni locutoris est &cerebrosi vel vitio vertere praetulisse me facem generosis adolescentibus &viris ad virtutem bicipitemque Parnassum. Coaxet &crocitet vulgus imperitum, virtuti me totum dedidi, nomenque meum omni monimentorum genere consecraui.