Latin
ELEGIARUM
Janus Lernutius, Poemata 218
Unproofread scanNot analysed yet
Inter &immundos nil geniale boves.
Cunae, infelices cunae! pulcra omnia vobis,
Vobis delicias, divitiasque suas,
Thuriferis debet Panchaia pingvis arenis,
Debet &auriflui lympha beata Tagi:
V obis qvidqvid habet segetum felicibus arvis
Medus, &intactâ merce opulentus Arabs:
Vobis qvidqvid humus gremio fovet omnis in imo,
Et mare, debetur, qvidqvid &unda tenet.
Ast horum nihil est: nihil est nisi tristis egestas:
Tristis; &omnigeni pondere pressa mali.
V ilia vix dantur magaliâ: vix datur arctâ
Matri cum puero delituisse casâ.
Vix datur imbelli prohibere à corpore frigus,
Vix vitare Eurum, vixque cavere nivem.
Vas
Vos tamen absque illis Cunae ô bis terque beatae: