Latin
ELEGIARUM
Janus Lernutius, Poemata 219
Unproofread scanNot analysed yet
Sat tamen ò vobis fata benigna favent:
Dum puerum amplexu vestro teneatis Iesum,
Nobilius qvo nil, prosperiusque nihil.
Non vos dura gravant fortunae incommoda: vobis
Nobilius nihil est, prosperiusque nihil.
Cunae, ô felices cunae! qvem maximus orbis,
Quem mare, quem superae non capit aula domus:
Vos capitis Regem& dominum, qvem maximus orbis,
domus.
Quem mare, sidereae qvem tremit aula
Cunae, ô felices cunae! vos pauperis antri
Sede, &stramineo conditis, ecce, toro,
Quem non tot populi, non excepêre tot urbes,
Non tot magnificis atria structa locis.
Cunae, ô felices cunae! vos parvulus ille
Hospitium voluit dulce parare sibi.
Vos vos prae reliqvis tanto dignatus honore est, Et clarum toto nomen in orbe dedit: Cunae, ô felices cunae! vos unicus ille Thesaurus mundi terrigenumque premit. Ille puer, puer ille, in qvo qvae perdita qvondam
Primaevi lapsum per genitoris erant:
Ille puer, puer ille, in qvo jam reddita nobis
Omnia, &auxilio sunt reparata novo.
Cunae, ô felices cunae! queis corpore parvo
Maximus ille heros, optimus ille, jacet.
Ille heros, misero venit ille salutifer orbi,
Indebibat â Virgine natus homo.
Ille en mortales Deus immortalis in auras
Prodit &humani corporis ossa gerit.
Cunae, ô felices cunae! qveis unica nostri
Spes generis, reqvies una, salusque cubat.
opifer nos aeternâ de morte redemit,