Latin
JOANNI MUSELIO
Janus Lernutius, Poemata 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed qvod ego, gratum scissem fore (sic tibi gatum hocl) Ultrò, nec monitus, crede, daturus eram. Huc me sacra vocare eadem, nostrisque videbam Communes studiis Musicâ in arte Deos. Huc patriae qvoque jura, qvibus natura ligat nos, Doctis, indoctis jura colenda simul. Nam tellus utrumque eadem tulit, incluta tellus, Imperitat cui BRENNI incluta posteritas. Atque ut mittam adeò haec: ante haec at cetera cuncta, Doctrina &virtus me celebrata tua Illius officii dudum monuêre, qvod omnes, Doctrina &virtus qveis sit amica, ferant. Nunc ubi poscis idem tamen, an jam, qvaeso, potissit Sive Venus Musae nostra negare iuae, Seu Veneri mea Musa tuae? ne id numina sirint Utraque, nostra qvibus nomina utrinque cluunt. Tempore praecipuè isto, atque istâ praecipuè in re, Cum tibi sic pulcrè jungis utramque Deam. Nostra tuae dum se miscet, fas me tibi certè Plaudere, &unanimem consociare animum. Sed mihi qvando meam in te nunc magis avertisti, Ut minus in versus officiosa vacet: Ipse tuam interea mihi, Jane, remitte, negoti Cui tecum nunc est per tua festa minus. Et tua enim huic opert multò aptior: ut mea contrâ Aptior, imo una est illi operi apta tuo. Numina mutemus, mutemus nomina paullum: Sit tibi nostra Venus, sit tua Musa mihi. Tu modô ACIDALIUS sis, sim MUSELIUS ipse: Rectius officium ut curet uterque suum. Qvid verò, qvid facturus? video, anxius haeres, Ambigui librans momina consilii: Et tibi nescio qvas hac conditione parari A nobis metuis sollicitè insidias.