Latin
JOANNI MUSELIO
Janus Lernutius, Poemata 247
Unproofread scanNot analysed yet
At siustraes, qvodcunque times: nil ista pericli Pactio habet: fraus hinc &dolus omnis abest. Ame qvid metuas? tamen, en, metuisse videris: Jamque tacens altum clara &aperta negas. Qvando igitur non vis, qvid me vis denique? jam nec Qvod volui valeo, nec volo qvod valui. Egregium antè tuo tibi molibar Hymenaeum Auxilio: per me nunc qveo paenè nihil. Quòd vel sic possum tamen, ut possum, ecce tibi unum, Subjicit heic raptim qvod mea Diva mihi. Et junet effari planè qvo carmine cunque. Nec longum est: audi; sic qvoque Diva jubet. Illa praeit qveribunda, ut te tam tempore longo Incassum in casses illaqveare suos Cum gnatò molita suo, praedam hanc ita opimam Jam desperarit denique penè sibi. Frustrâ, in qvit, notique doli; expertaeque tot artes: Nil valui insidiis, nil valui illecebris. Omnia frustra omnino omni inque loco, inque adeò omni Tempore: utut norim tempus, ututque locum. Illum ego tentavi puerum, juvenemque, Virumque: Sed vir, sed juvenis, sed puer ille negat. Illum ego tentavi qvondam per Gallica regna: Galla sed hunc cepit nulla puella mihi.