Latin
TOANNI LUBBECHIO
Janus Lernutius, Poemata 262-3
Unproofread scanNot analysed yet
J. U. D. Sponso.
XIV.
CUBBECHIO viduo viduámne an virginem amare
Dignius? Et viduam &virgine amare licet.
At viduam viduo componi rectius, &sub
Jura adigi melius qvis neget aeqva tori?
Qvisve neget paribus paritatem aetatis amorem
Corde in utroque magis conciliare parem?
Ipse tamen qvaesitus utram sibi ducere malit:
De viduâ ridens, verum ita, nec nego, ait:
Nec mihi sic viduam tamen allaudabitis, ut sit
Et vidui &senis haec svavior in thalamo.
Quidni Virgo etiam viduo sociarier, &sub
Aeqva qveat rectè jura venire tori?
Aevum impar prohibet? mores spectemus: amorem,
Illi ubi sunt pariles, qvis neget esse parem?
Morosae viduae, tetricae, fastuque tumentes,
Et tristi plerumque imperiosae animo.
Et super haec: thalamo qvèi sit magis apta secundo,