Latin
TOANNI LUBBECHIO
Janus Lernutius, Poemata 263
Unproofread scanNot analysed yet
Primi quae mores semper olet thalami?
nostrum
Häncne ego in arbitrium sperem me cogere
Antè sub alterius qvae fuit arbitrio.
Nae malè ferre meos possit me conjuge mores
Pridem altè mores qvae imbibit alterius.
Vix facile è multis recoavatur millibus una
Se novum uti placidé fingat ad imperium.
At mihi Virgo nilaris, blando sermone, decora,
Miti animo, &castis molle tuens oculis:
Virgo mihi thalamum subeat, nostrisque benignè
Componat mores moribus usque suos.
Hanc mihi, ut hait digito fingentis cera repugnat, Ritè meum facile est ducere in obseqvium: Haec jucunda mihi, domui, jucunda cubili: Haec curis preßo dulce levamen erit. Haec, qvos è viduâ haut sperem pariet mihi natos:
Qvid moror? haec senio sola medela meo.
Macte isthoc animo, Virspectatissime, macte:
Judicio felix &fruere usque tuo.
Nam
Nam qvid ego aut alii voveant tibi, praeter id, ipse Qvod tibi de tali es virgine pollicitus. Dii tamen id firment: faustoque in amore perenné Te serventque tuae, J ANE, tuamâ. tibi. NN . πεαρ L§. VAL