Latin
BUCRETIUM MEUM
Janus Lernutius, Poemata 269
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum. &continuo applausu mea verba probastis, Plurimaque assensus visa mihi indicia. Visa mihi: at qvàm vana fides, promissaque vana, Nunc ubi fidam opus est ferre reapse operam? Varne ò, Varniadumque cohors, qvei fallere alumnum Convenit, &vanis ducere pollicitis? Si vos mente piâ colui, si carmina vestris grata olim ripis saepius accinui: Cur adeò aversis nunc mentibus hocce negastis Tam tenue absenti tamque leve officium? Hei mihi! jam reditum vestros meditabar ad hortos, Jamque erat ad gratos ire animus fluvios. At nunc ingratos fluviosque, hortosque, nec ultrâ Vel roseos hortos, vel roseos fluvios. Omnia nunc deserta mihi atque inamoena videntur Versari madidos adsiduè ante oculos. Omnia nunc lacrumosa abitu sunt reddita amicùm, Quêis sine nil oculis, nil animo superest Jucundum: nil qvod qvidqvam juvet amplius. eheu, Tam citò lux isthaec vertitur in tenebras? Non vobis dulces licuit retinere sodales, Atque moram injectis nectere compedibus? Non prohibere abitum illorum potuistis acerbum, Moerorisque mei tollere materiem? Praecipuè tamen ante alios, qvem praecipuè unum Ante alios abiisse ex animo doleo: Non Bucretiadae licitum intercludere gressus, Non sas praecipitem illi eripuisse fugam? Illi inqvam Bucretiadae, qvem vos qvoque mecum Dilextis sinceri intimo amore animi. Gloria qvi vestri florebat prima Roseti, Aemulus in vernas purpureo ore rosas. Non servare mihi hunc vobis licuisse putandum est, Ulteriusque sacris fotum alere in gremiis? Nomeqvidem licuisse puto. qvei namque voluntas Promptior, &fidum defuerit studium? Qvin immò &longo reor indulsisse dolori, Et si fas lacrumas fundere Numinibus, Luctu acri solvisse animos divinaque fletu Lumina tam cari discidio cavitis Vester honos etenim, vestrum decus ille cluebat, Ille fuit vestri lux oculusque gregis. Sqvallida nunc vestra arva jacent, nunc aurea tem(pe, Nunc orbata suo gramina sole dolent. Qraminaque &plantae &florum moestissimus ordo Signa danunt magnae plurima tristitiae. Ipsa etiam segni fertur nunc langvida cursu Lymsa, nec undantes est memor inrevias. Ipsi etiam vestro vivunt qvi flumine Olores, Luctisonum moestis dant gemitum in latebris. Caetera qvid memorem? Dotor omnia perculit unus, Unius &turbata omnia sunt abitu.