Latin
BUCRETIUM MEUM
Janus Lernutius, Poemata 271
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera sed qvamvis memorem, ac numerare dolores
Omnium &innumeros instituam gemitus:
Nullibi tot possim &tantos reperire dolores,
Nullibi tam innumeros inveniam gemitus,
Quâm in me ipso; in me uno &solo, in me inqvam
unico &uno,
Qui jam nunc totus sum dolor ac gemitus.
Optime Bucreti, atque animi pars optima nostri,
His tamen unis haut optime dividiis:
Qvei me, qvei tantò libuit mactare dolore,
Curarum &tanto occidere me cumulo?
Hoccine pro summo precium mihi reddis amore,
Quemque dedi, hei miserum sic crucias animum?
Sic animum mentemque animi, sic cor animamque
Immedicabilibus vulneribus laceras?
Non sat erat pridem adspectu caruisse beato,
Et tam felici haut posse frui alloqvio;
Ni qvoque perpetuum optato privarer amico,
Meque carere ipso cogerer, &sine me
Aevum agere, ac vivum modò circumferre cadaver,
Et fatum ante meum currere mortis iter?
O vitam invitam! ò invitae tristia vitae
Tempora, perpetuis tempora foeta malis!
Ergóne sic mihi te, sic me tibi fata dederunt,
Ut modò teque mihi, meque tibi eriperent?
O fata infanda! ô infamia fata! qvid, ab, me
Qvid fiet? qvid mijam reliquum esse potest
Antè mihi, cùm vos pariter Musasque relinqvens
Pellerer in studiorum hocce meùm exsulium,
Spes erat haut longi post temporis intervallum
Ad Musas subito posse redire gradu.
Spes erat ad caros non parva revisere amicos,
Disjunctamque iterum jungere amicitiam
Spes erat ad te etiam remeare, &cernere vultum,