Latin
ADNINAM
Janus Lernutius, Poemata 376
Unproofread scanNot analysed yet
Vatum te esse modi infimum bonorum.
Tu negas tamen, &tibi invideri
Clamas, cui potis invidere nemo est.
Verùm hoc si invidia est, vocare vatem,
Imum &dicere, Traule, te bonorum:
Hoc sit judicium qvod &probo ipse,
Et nemo improbat eruditiorum.
Absque omni invidiâ vocare vatem,
Summum &dicere, Traule, te malorum.
In Incredulum.
Cùm sine chirographo credas, incredule, credi
Posse nihil, credis hoc sine chirographo?
Ad Qvintiam.
Nxi te Venerem, atque ultra ipsum Amathusidos
Te evexi lepidis Qvintia carminibus. (orben
Dixi majorem te Cypride, Qvintia, per me &
Pastoris Phrygii futile judicium est.
Digna mihi tanto qvae praemia nomine reddes,
Qvintia? da saltem ut in te habeam Venerem.
In Bruscum.
Vid tot criminibus, rabiosae fulmine lingvae
Foemineum incessis, Brusce proterve, secus?
Desine clamorem. nam qvò convitia tanta?
Unum pro cunctis sat tibi criminibus.
Uno hoc nil gravius, qvo uno simul omnia dices:
Te talem genitrix foemina qvot tulerit.
In Trollium.
Ivini mentem Theophrasti jactat habere
Trollius, aureolâ clarus ab arte senex.
Jactat Trollius, &credit plebs inscia: rident,
Quêis vel aceti acri in pectore tantulum inest.
Rideo ego cum illis: meritò. nam qvi Theophs sti