Latin
ADNINAM
Janus Lernutius, Poemata 377
Unproofread scanNot analysed yet
Mentem habet, an qvaeso mentem habet ille suam?
In Chrysalum Alcumistam.
Uiramini, Cives, ubi ille paullô anté
Tantis abundans opibus, omnium sed nunc
Extremè egens, tam subitô ad incitas actus,
Tam divitem perdiderit Chrysalus gazam?
Decoxit: at non qvomodo solent vulgò.
Arte ipse, non luxuriâ &otio turpi
Rem fregit, in fornace Chymicâ magnis
Sese occupans laboribus diu noctu.
Mirum sed id qvoque per laborem &artem qvèi
Sit pauperatus, ceteri unde ditescunt?
Neqvit esse mirum hoc: ars enim &labor solus,
Studium unicum fuit usque Chrysalo vestro,
Ex aere fumum facere, rursum &è fumo
Facere metallum, operae reciproco anfractu.
Iimg.
Itaque aureos grumos sibi nitelasque
Dum qvaerit è fornace, qvidqvid infelix
Habuit bonorum, percoqvendum avaro igni
Projecit, &damnavit improbo fumo.
Nunc è favillis eque cinere carbones
Legit nigrantes pro nitente thesauro.
In Ollum.
NUllius paenè ingenii dixti esse, superbe
Qvod jam annos plures, Olle, minaris opus.
Credo eqvidem: &dubitat nemo, qvod cuserit Ollus,
Olle, fore id verè nullius ingenii.
In Hillum.
Qm te oculis mage amare suis se Blandia dicit;
Dum, mi ocule, assiduâ voce tibi ingeminat:
Sese oculis mage amare tuis te Blandia cogit,
Et, mi ocule, aeqvali voce sibi ingerere.
Inde his blanditiis blandum te ut Blandia fecit, Maxima fert blandis praemia deliciis. Muneribus mox laeta; ocuie ô mi, omi, inqvit, ocelle: Usque tibi &solitas blanditias iterat. Hille nihil sentis? non te sed munera spectat; Non oculis capitur Blandia, sed loculis.