Latin
IN VIPERAM
Janus Lernutius, Poemata 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN VIPERAM. ipera habet dextras, qvarum est pice lentior Idae Altera, Vibenni est altera vera soror. Vipera homo est ater: nam sanctos spernit amores, Et fas, vt libuit juxta amat, atqve nefas. Vipera homo est demens; nec sperat vindicis iram, Deprensus pergit qvi temerè esse tagax. Sed nunc id crucior, qvòd grato, ingratus haberi Sustinet, &furto polluit hospitium. Non impunè tamen: qvi sis, tete omnia secla, Noscent, &venies, Vipera, in ora virûm. AD FLORUM. Jamnat, Fusio nostra, Flore, damnat Ille Fusio, Fusio ille, secli Ingens opprobrium sui. qvid? ánne Damnat Fusio nostra, Flore? laudat.