Latin
IN VIPERAM
Janus Lernutius, Poemata 56
Unproofread scanNot analysed yet
DE BASSOUr concinata fulgidus nitet veste, CMec leucophaeam Bassus, vt solet, gestat? Sponso placere vult suo: brevi nubet. AD JACOBUM HAEFTIUM. Si qvisqvam tibi sincero se foedere junxit, Et rebus penitus se dedit ipse tuis: Quem neque Fortuna tumidum Fors blandior inflet, Nec metus infringat asperior timidum: Hujus me fido unanimem, Haefti, scribito in albo: Et tibi Dardanium me esse puta Hyrtacidem. IN MILITIAM TEMPORIS NOSTRI. Hid faciat. Virtus, ubi Fors regit omnia: &ictu Ardua fulmineo subruta qvaeqve ruunt? Ipsi Pelides, qvos extimuisset &Hector, Saepius imbelli morte cadunt globuli. Bellu ergo Andabatûm nihil est, nisi mutua caedes. Et DEuS, ex alto qvi videt, hanc patitur?