Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit: quòd, sicut nec integros manipulos salis deuoramus nec aliquot libras eius in jusculis, sed fortè pugillum vnum dissoluimus, parumque aceti &aromatum ad cibos condiendos adhibemus; ita cum necessitas Medicos Spagyricos, ad medicamenta acria vsurpanda compellit: guttam granumve vnum aut alterum; nec sola, sed idoneis liquoribus permista exhibeant. Imô accerrima quaeuis ita edulcorari possunt: vt omnem acrimoniam deponant: quod ex aqua forti ®ia, si Tartari Sal iis commiscea tur, manifestum euadit. De ignis contagio, quae objiciuntur: adeo vana sunt &friuola, vt ne quidem refuta tione egere videantur. Ipse enim Galenus cap. 18. de Theriaca ad Pisonem, ignem multa efficere meliora, &interdum latentem rerum naturam detegere, quaedam etiam, quos volumus in vsus, apta reddere, expressè scribit: vnde etiam idem Elementum, titulo Magistri artium, à Cicerone non immeritô insignitur. Et vt taceam: quod Galenus metalla acria &mordentia, vt mitiora reddantur, ignis examini subjiciat: chalcitis vsta melior existima.