Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Allium, caepe, sinapi, nasturcium, quàm acria: &tamen quotidie iis inter epulas vti non reformidamus. Limonum, Citriorumque succus firmissima perlarum &corallorum corpora dissoluunt; &tamen cum in extremâ virium imbecillitate, cardiacum efflagitatur, nullum eo praesentius &praestantius vulgô propinatur. Ergo nec Chymicorum remediorum acrimonia &vis caustica metuenda: praesertim, cum multa sint forinsecus corrodentia, quae intrinsecus, cùm ob majorem interaneorum repugnantiam &vegetum caloris natiui robur; tùm ob humores noxios in ventriculo stagnantes, pari ratione vires suas explicare non possunt.