Latin
CAPVT XII
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 114
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipitatum puluerem per noctem digeres: &aquam, spiritu Vitrioli, ex sublimato, impraegnatam, ad corallos &perlas dissoluendas separabis &seruabis: aliam aquam saepius praecipita to pulueri affundendo, donec omnis acrimonia tollatur: tandem aqua cordiali ablue, &lentissimo calore exsicca. Dosis in robustioribus est gran. quatuor vel quinque, in debilioribus, duorum vel trium, in pomo cocto, vel conserua rosarum. Prodest in peste: capitis morbis: febribus: Iue venerea, lepra, hydrope, vlceribus. In exhibitione autem hujus obseruandae sunt cautiones elegantissimae Crollii, quas tradit in sua Basilica Chymica, Earum prima est: quod in vsu Antimonii cauendum: ne adsint constipationes, Colici doloret, neue vnum principalium membrorum laesum sit. Secunda: ne iis, quibus Antimonium offertur, vel ante vel post eius assumtionem vena incidatur.