Latin
CAPVT XII
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 115
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia: ne picrocholis, &iis qui qui difficulter vomunt: ac qui viribus imbecillibus sunt praediti, offeratur: sed iis qui ad vomitum procliues, stomachum fortem habent, thoracem amplum &latum, quique vomere aliâs sunt adsueti, &quibus humorum materia sursum fertur. Quarta: quod, vbi sese vomitus mouet; exhiberi soleat offa aut jus pisorum leuiter coctorum vel gallinarum pingue, aut calidae cereuisiae haustus, reiterando, si opus, aliquoties vt facilius vomatur, &medicamenti acceleretur actio.