Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Falleris igitur: si Spiritus Vitrioli acrimoniam ab externo calore contrahi: si oleum Salis ab igne reuerberii, eadem infici existimas. Nisi enim Sales mixto insint: etiamsi violentissimo igne id exerceas: nunquam tamen ei tanta acredinis stigmata inures: Et contrâ, licet moderatissimo in quibusdam calore vtaris: ea tamen ob salium praesentium vim, acriora redditum iri ne dubites. Caeterùm [GR]ἐμπύρευμα[/GR] medicamentorum Chymicorum tanti momenti non est: vt Medicis practicis eo nomine exosa esse &periculosa videri debeant. Si enim quoddam ejis vestigium medicamentis inhaesit, id aut à calore moderato, aut forti, originem suam sortitum est. Si ab illo: &propterea medicamenta Chymica euadunt noxia: tum nec esculenta, nec poculenta nostra, nec vulgaria remedia tuta erunt &salubria: cum ad ea paranda, major saepe ignis gradus requiratur, quàm ad medicamenta Chymica: quod patet ex coctione cereuisiae: vbi hordeum primô valenti igne torretur: post majori coquitur: item ex quibusdam vinis Rhenanis, quae ob salubritatem populis Septentrionalibus in omnibus ferê morbis, loco remedij sunt; &tamen ad veram maturitatem, non nisi ignis Elementaris beneficio perduci possunt: item ex piscibus assatis, carnibus fumo induratis &sexcentis aliis.