Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Si verô ab hoc, igne scilicet violento: nec inde periculi quidquam aegrotantibus imminet: cum vel ablutione vel digestione corrigi possit: vt videre est ex cineribus: qui caliditatis suę notas ab igne communicatas, affusâ aquâ, in lixiuium deponunt. Imo ablutio nimis crebrô repetita, purgantia quaedam metallica &mineralia chymicè praeparata, ad sentinam prauorum humorum exhauriendam, inepta reddit. Digestione autem quàm omnia dulcescant: notius est, quàm vt exemplorum inductione, ad id comprobandum, opus esse videatur.