Latin
PRAECIPITATVS CINABARIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 131
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. XIV. De Calcinatione Saturni &Iouis. CVm, teste Gebero, impossibilis sit corporum solutio, compositione ignorata: antequam metallorum calcinationes aggrediamur de ipsorum natura obiter aliquid dicendum est. Rectê autem mihi sensisse videtur Hermes, pater ille philosophorum: dum dicit: Id quod est superius, est sicut id, quod est inferius: &vice versa. Quâ ratione enim natura paullatim &successiuê in terrae superficie, plantas &caetera vegetabilia producit: ita eadem in locis subterraneis, metalla quamuis tardius &longiori temporis spatio, ex vapore Humido vnctuoso, argenti viui &sulphuris vitriolati, suo calore, mercurium decoquentis proprietates in se continente generat. Vnde Hydrargyrus mater Metallorum dicitur; Sulphur verô pater: in iisque quatuor elementa, quae omnium corporum naturalium materia remota sunt, representantur. Mercurius enim instar faeminae, frigidus &humidus, aquae &aëris rationem habet: sulphur autem tanquam mas, calidum &siccum, ignis &terrae vicem obit. Si quis materiam eorum, non tam halitum; quàm succum statuere velit: non repugnabo. Cum enim superiori aestate, in Hungaria, medio miliari a Schemnitz, in argenti fodinam, mille quingentos circiter cubitos profundam descendissem: a fossoribus, qui ob summum minerae aestum vestibus &ipso indusio exuti labora. bant, didici: vapores minerales a centro terrae frequenter sursum ferri: eorumque lucernas &ipsosmet, ni subitò recedant, extinguere: aliquanto autem tempore post, in eodem loco illos halitus, ad parietes fodinae, in massam, quae leui contactu, instar olei fluat, coagulatos reperiri. Vnde fortê quis inferre posset: vaporem esse materiam metallorum remotiorem: succum verô sulphureum &mercurialem, propinquiorem.