Latin
PRAECIPITATVS CINABARIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 133
Unproofread scanNot analysed yet
Et sunt imihi ad manum ex eadem fodina, &ex aliis silices, quos seu vapor, seu succus talis mineralis humidus vnctuosus vndiquaque penetrauit: &in quorum aliis, conspicitur materia cruda, nec satis cocta: in aliis mediocriter excocta; ex quorum libra vna, elici possunt drachmae sex argenti puri, &scrupulus semis circiter auri: in aliis perfectê decocta. ita vt argentum in superficie pullulet, &in vno ramusculi auri puri puti conspiciantur. Etsi autem sunt, quiob friuolas quasdam ratiunculas, Mercurium &Sulphur, metallorum materiam esse, inficias eant: tamen satius est, Philosophis metallicis, &metallurgis credere, qui in omnibus fodinis &venis ea reperiri vno ore attestantur. Ad quorum opinionem, &metallorum excoctores vstores &probatores accedunt: vt taceam, quod Medici plerosque fossorum morbos, a Sulphureis &mercurialibus spiritibus crudis intra corpus admissis, oriri: &metalla, in externis affectibus, eadem praestare, quae Hydrargyrum. Imò omnia metalla facili negotio in argentum viuum, &argentum viuum, in omnia metalla reduci possunt. CALCINATIO SATVRNI. Plumbum liquefit in matula terrea, vel olla ferrea, purgaturque a scoriis: deinde aucto igne, vt olla candeat, continua agitatione, cum spatula ferrea, reducitur in calcem; quae cribellata, postea si diutius reuerberetur, fit minium.