Latin
CALCINATIO SOLIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 140-2
Unproofread scanNot analysed yet
CALCINATIO SOLIS. Fac amalgama Solis, per caementum repurgati, cum sex partibus Mercurii, vt sequitur. Accipe aurum laminatum, quod in minutas particulas forficibus scinde: &in crucibulum mundum, inter carbones viuos pone, vt aurum saltem igniatur. Deinde ex alio tigillo, mercurium calefactum, super aurum effunde, &bacillo misce: vt incorporentur. Tum projice in frigidam: &massam optimê lotam trajice per corium: &mercurium superfluum exprime; vt remaneat massa satis dura: quae diu teri debet cum duplo sui ponderis salis praeparati, in mortario vitreo: ita vt nihil de amalgamate appareat. Hoc totum pone in crucibulum coopertum &lutatum, paruo saltem foramine peruium: &reuerbera per diem naturalem: tali cautione adhibita; ne aurum liquescat.