Latin
CALCINATIO SOLIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 141
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc facto: reperies aurum calcinatum; mercurium verò cum sale in auras euolasse. Tum aurum denuo amalgama: &per corium trajice vt supra: &misce cum duplo sui ponderis sulphuris viui &optimê tere: &pone in scutellam terream vitreatam, superfundendo optimum vini spiritum, qui accendi debet. Post cuius deflagrationem &sulphuris: reperies aurum spongiosum &val de attenuatum: praesertim si idem processus bis vel ter repetatur. Aliqui amalgama cum floribus sulphuris terunt: &in crucibulo ponunt inter carbones viuos, bacillo ferreo continuè mouendo: donec mercurius in auras abeat. Hae verae philosophicae praeparationes sunt, ad aurum potabile &alias operationes physicas. Antequam autem aurum calcinetur calcinatione philosophica: debet; vt dictum est, caementari, caemento vel vulgari, vel regali. Caementum vulgare ita fit: Recipe farinae laterum vncias octo: Salis praeparati vnc. quatuor: Vitrioli albi vncias duas: Salis petrae, Aeruginis ana vnc. semis. Caementum regale, quod soli auro probatissimo parcit, recipit. Farinae laterum partes quatuor: Salis Ammonii, Gemmae, Communis praeparati, partes singulas.