Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè hinc fit: quòd quidam Misochymicorum a caseo &tum butyro abhorrent: non naturali quadam [GR]ἀντιπαθεια[/GR], sed quod ob concentum lactis destructum, formam ejus &temperiem abolitam verentur, haec &similia alendo corpori esse inidonea. Deinde dum Chymica remedia, mortua cadauera nuncupant: humidoque primogenio spoliata esse contendunt: partim sibiipsis contraria; partim veritati non consentanea loquuntur. Si enim sceleta sunt: cur alibi ea potentius agere, quam humanae temperiei mediocritas permittat, asserunt? Deinde nonne necesse est: vt tam animalia, quam vegetabilia, vita illa, qua sibi viuunt, hoc est, nutriuntur, crescunt &augescunt; priuentur: quô esui &vsui hominibus esse possint? Nec enim ipsi Scythae tam barbari sunt: vt licet carnibus vel crudis, vel cursu equorum concitatiori, sub ephippiis feruefactis vescantur: viuas feras in os ingerere °lutire velint.