Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 16
Unproofread scanNot analysed yet
cur in extrema virium imbecillitate, destructo capone, hoc est aqua ejus stillatitia, vbi certè omnis [GR]κρασις &μίξις[/GR] totius periit, aegrotos jam jam animam quandoque exhalaturos, nutrire praesumunt? An quia Naturam hac in parte imitari volunt: quae cibos in ventriculum ingestos, non crudos &integros adhuc existentes, ad partes alendas deuehit; sed destructos, hoc est, ab inutilibus &crassioribus partibus denudatos, &in hepatis officina, in quintam quasi essentiam redactos. Dicant: si placet: an cum infantes ab vberibus matrum adhuc pendentes, lacte earum, quae infuso Rhabarbari, vel suae vel illorum valetudinis gratia vsae sunt, purgantur: concentus, temperies &harmonia totius Rhabarbari in lacte materno pressumdata fuerit; an vero forma hujus mixti de subiecto suo in aliud, &ex hoc rursus in aliud translata, &multas mutationes passa, salua &integra permanserit, atque ita ex corpore humores prauos excluserit?