Latin
LIBER TERTIVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 176
Unproofread scanNot analysed yet
Imbibe terram calcinatam proprio phlegmate, &per viginti quatuor horas in cineribus digere, &destilla; hoc ter repetendo. Terrae exsiccatae da decimam partem sui ponderis spiritus animati digere in balneo, quantum satis: postea humiditatem insipidam destillatione blandâ separa. Reaffunde nonam partem spiritus animati? digere: destilla vt supra. Deinde da octauam partem spiritus animati: postea septimam: sextam; quintam; quartam partem: tamdiu cum quarta parte imbibendo; donec terra in duplum sui ponderis accreuerit. Et hoc est, quod Auicenna dicit: Scias, quod terram oportet nutriri, primô modicê aquâ sua, &postea majori, sicut videre est in infantis educatione. Idcirco multoties contere terram &paulatim imbibe eam, de octo in octodiebus. decoque: &postea mediocriter calcina in igne: nec taedeat te opus multoties reiterare: quia terra fructum non gerit absque frequenti irrigatione. Caueas tamen, ne imbibas terram, nisi paullatim, &cum longa contritione, post siccationem terrae. Vnde in hoc est pondus vbique notandum, ne scilicet nimia siccitas, vel superflua humiditas opus corrumpant. Et in tantum decoque assando: quantum dissolutio exposcit imbibendo. Haec Auicenna. Vnde etiam Geber ait: ex multiplici ergo reiteratione imbibitionis &assationis. major pars eius aqueitatis deletur; residuum verô per sublimationem. Pone itaque terram praedictam in cucurbitam altam, cui alembicum cum receptaculo simul adapta, rimulis diligenter constipatis, ne, quid respirare possit. Et daignem cinerum, spatio duorum dierum, quousque fumus ille mundus &albus adscendat, &instar Talci ad latera cucurbitae haereat.