Latin
LIBER TERTIVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc est, quod dicit Clangor buccinae: Idcirco quantô magis poteris, ipsum corpus subtilia: &cum mercurio mundo coque: cumque corpus aliquam partem mercurii in se hauserit &concluserit: ipsum subtilia cito igne &fortiori, quo poteris: donec ascendat in similitudine albissimi pulueris, in modum niuis, adhaerens spondilibus Aludel. Cinis verô in fundo manens est fex, &scoria vituperata abiicienda, in qua nil vitae habetur. Praedicti mercurii meteorisati accipe vnciam vnam: misce cum septem vnciis spiritus rectificati non animati. Digerè per biduum in balneo, postea destilla per cineres: deinde per balneum cum reiteratis cohobiis; donec nullas relinquat feces. Tandem per quadraginta dies circula. Vsus eius ad tincturas metallorum lapidum eliciendas. Ex eodem Mercurio &eius oleo fit elixir ad desperatissimos quosque morbos pellendos, in hunc modum: Recipe huius Mercurii vnciam vnam: cui adde octauam partem sui ponderis olei rectificati: decoque in Athanore per octiduum: postea imbibe cum septima parte: &vt supra, decoque: deinde cum sexta parte: tandem cum quinta toties reiterando, donec materia fiat instar Syrupi spissi, nec vlterius decoctione indaretur. Tum per quadraginta dies decoque: &fiet lapis rubicundus, cuius dosis granum vnum, vel duo in liquore appropriato.