Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 2
Unproofread scanNot analysed yet
Alchymiam si quis nuncuparit; Arabum more praestantiam eius: si Spagyriam; praecipua officia, [GR]σύγκρισιν nempe &[GR]Διακρισιν[/GR]: si artem Hermeticam; autorem &antiquitatem; si Destillatoriam; functionem eius praeclaram &facilê principem insinuet. Cum autem omnes disciplinae vulgô sint vel theoricae vel practicae: Chymia non acquiescens in cognitione &contemplatione corporum mistorum, vt Scientiâ Physica: sed finem habens [GR]τò ἔργον[/GR] seu [GR]πραγμα[/GR], magisterium scilicet, tincturas, quintas essentias &similia: meritô ipsi locus inter practicas disciplinas &artes conceditur: etiamsi fortê inueniantur, qui theoriâ solâ contenti ad iucundissimas artis huius [GR]ἔγχείρησεις[/GR], vel magistris idoneis destituti, vel grauioribus alijs negotijs impediti, per acccidens se non accingant. Objectum artis huius, corpus mistum concretumque statuitur, non quâ illud est mobile: ita enim Physicae considerationis est: verùm quatenus est solubile &coagulabile. Talia autem sunt vel imperfectê mixta, vt ros, grando, nix; vel perfectê mixta, vt plantae, frutices, metalla, lapides, arbores &animalia omnis generis. Vnde apparet: quàm grauiter illi hallucinentur: qui audito Alchymistae nomine, statim sibi hominem imaginantur, qui nihil tractet aliud, quàm metallorum [GR]μεταμορφωσεις[/GR], nihilque meditetur, quàm mirabile lapidis Philosophici [GR]μυτήριον[/GR].