Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Finis eius est, medicamentorum suauiorum, salubriorum &tutiorum praeparatio: atque hac ratione Ars nostra à Pharmacopoea vulgari, quae etiam medicamenta concinnat, tuta quidem &salubria; sed minus grata distinguitur. Nam quod ad suauitatem attinet in confesso est: aegrotum citius parum conseruae rosarum, cui grana fortê quatuor Mercurij per inferiora tantùm purgantis, commixta sint, assumturum, quàm multas Diacatholici drachmas: citius pillulam vnicam benedictam Quercetani, vel duas ex Electuario Panchymagogo eiusdem conformatas, quàm decem vel quindecim pillularum Sine quibus, Aurearum, Foetidarum: citiùs grana quatuor Bezoartici mineralis celeberrimi Hartmanni, vel octo Antimonii Diaphoretici Crollii, quàm potionem aliquam sudorificam: citiùs iusculum cremore aut magisterio Tartari conditum, quàm haustum agonisticum apozematis, syrupiue alicuius magistralis, ad descriptionem, nescio, quot pedes longam, laboriosè confecti.