Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde culpa tam grauium accidentium non rarò in iis etiam residet, qui dicta medicamenta propinant. quorum aliqui legitimum ipsorum vsum nunquam viderunt; aliqui planè indocti sunt, stupidi, omnis methodi Galenicae &Hippocraticae ignari, quales sunt Iudaei &Agyrtae similes, quibus religio non est, latronum more, decorio humano, pro libitu, ludere. Non absimili ratione &vulgaribus medicamentis, quae sunt potentiorum virtutum, vt pote Scammoneatis, Helleboratis &similibus dica interdum scribitur: quando à Pharmacopoliis imperitis sinistrè parantur; aut ab expertis dextrè conficiuntur; sed praeposterè ab empyricis vsurpantur; licet aliâs ex vsu esse possint, bene scilicet parata, &methodicê adhibita.