Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Non est igitur: quod Medici docti &prudenres à Chymicorum medicamentorum vsu in posterum abstineant, cum si ea ab expertis artistis, inter quos in Gallia eminet Nicolaus Bonne Illustrissimi Ducis Bullionaei in arce Sedanensi Pharmacopaeus, qui officinam habet selectissimis remediis, cùm Galenicis, tùm spagyricis, praesertim verò Theriacis communi &essensificatâ ad Quercetani leges solertissimè &fidelissimè praeparatis instructissimam, conficiantur: omnis malignitas, si quae ipsis suâ naturâ inest, ministerio Vulcani auferatur: vt impossibile sit: ea posse, si methodicè vsurpentur, vel calorem natiuum &spiritus, indiuiduos animae satellites destruere; vel prauam disposisitionem partibus principibus inurere. Atque ita hactenus monstratum est: quam vano &falso praetextu, remediis Chymicis, quasi periculosa, inutilia &pestifera sint, jus ciuitatis in republica Medicâ denegetur: nunc quod eadem sint vulgaribus salubriora &tutiora euincendum est: quod quidem ex prioribus satis liquet: sed tamen vt omnia melius dijudicari possint: pauca quaedem pro nostra assertione attexenda videntur.