Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut aquae vulgares Pharmacopolarum, extremam malignitatem à vasis plumbeis acquirunt: sic non minorem &decoctiones eorundem, à vasis cupreis: quae eo deteriores adhuc euadunt: quod in earum praeparatione, subtilior &melior pars in auras euanescat; &situ paullo post contracto corrumpantur, inutilesque reddantur. Ad haec analeptica &cordialia, quę ex corallis perlisque in puluerem contritis &cribratis, nec non auro foliato praeparantur, quas vires alias in corpore humano exerunt: nisi quod ventriculum incrustant, eumque alias languidum magis eneruant? Contra quintae essentiae Chymicorum &magisteria ex iisdem, vt &tincturae auri absque corrosiuo factae, sicut in quouis liquore facilè soluuntur: ita soluta, &intra corpus admissa, vires collapsas restaurant &pristinum vigorem restituunt. Quid, quod medicamenta vulgaria in morbis chronicis, rarô optatos sortiantur effectus: vt pote ex vegetabilibus tantum desumta, quibus radices affectuum contumaciorum firmiores funditus exstirpari &euelli nequeunt. Chymica autem praesertim ex metallicis &mineralibus praeparata, vt pote potentiorum virium &maioris efficaciae, incurabiles vulgò morbos, epilepsiam, lepram, quartanam, podagram, hydropem [GR]ησυχως, δαχέως καὶ ἀσφάλῶς[/GR] percurant. Non igitur abs re à nobis factum esse putamus: quod Chymiam, artem medicamenta gratiora, salubriora &tutora concinnandi, in libelli nostri frontispicio definiuerimus.