Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Salubriora igitur &tutiora sunt arte spagyricâ concinnata remedia, quàm vulgari modo praeparata: quia in illis purum ab impuro, malignum ab alexipharmaco, corporeum à spirituali, inutile ab vtili separatum: ac proinde ventriculum sua mole non molestant: nec operationes suas differunt; sed citô cum morbis colluctari incipiunt, eosque victas dare manus festinanter cogunt. Sic cereuisia defecata salubrior est non defecatâ: sic vinum à tartaro suo depuratum, tutiùs hauritur; quàm vinum ex vuis recenter expressum: sic cibi, seclusis à natura excrementis, post multas coctiones singula corporis nostri membra nutriunt: sic citius aqua cinamomi aut balsamus eius, in lipothimiis, spiritus reficit; quàm ipsum cinamomum integrum: sic guttae aliquot olei anisi plus praestant; quàm integrae ejusdem vnciae. Vulgus autem praeparationes omnes improbat, &integris vti mauult, quàm in principia sua consumptis; partim non sufficientes aut conuenientes adhibet: vnde non rarò aegrotantes ob deuoratas partes noxias excrementitias &venenatas vna cum salutaribus &vtilibus, expugnato morbo, cum symptomatis grauioribus postmodum superuenientibus, &ipso priori morbo periculosioribus conflictantur. Deinde quis nescit; aquas Chymicas, odorem &saporem vegetabilium integrum referre: vulgares autem nihil aliud esse, quam phlegmainutile &aquas leuiter putrescentes: illasque multos annos durare; has vero vix mensem vnum aut alterum.