Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Datur postea ignis per gradus: oculusque alembici, cum humiditas omnis expirauit, (id, quod vel vitro vel lamina aliqua ferrea polita, quando ea adhibita halitu non amplius inficitur, animaduerti potest) luto clauditur ignisque ad spiritus in sublime pellendos intenditur. Cum igitur secundum Geberùm, Sublimatio sit rei siccae per ignem eleuatio, cum adhaerentia vasis: patet: quàm malê vulgô Destillatio &Sublimatio confundantur: &aquę, quae destillatae sunt, sublimatae vocitentur. Deinde notandum etiam est: quod haec operatio Chymica, non nouum sit in ventum; sed &veteribus cognitum. Ita enim Cadmia paratur, teste Galeno &Dioscoride; &ex hac Pompholyx &Spodium, iisdem testibus. DESTILLATIO, est partium humidarum in halitus à calore extenua [M]Destillatio. [/M] tarum atque eleuatarum extractio. Verum esse, quod Aristoteles 4. Meteor. dicit: [GR]μιμεῖται ἡ τεχνὴ τὴν φυσιν[/GR]: id vel ex hac operatione praxeos Chymicae vulgari constat.