Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim vapores ex terra, radiis Solaribus in mediam aëris regionem subuecti, ejusque plagae caelestis frigiditate densiores factae, in pluuiam facessunt: ita &Chymicus artifex, ex rebus halabilibus &vaporabilibus, ignis ministerio, tenuium spirituum à crassioribus partibus separatione, &ad frigidas capitelli cameras eleuatione, essentiam earum, forma liquoris elicit: Sic in humano corpore, cum [GR]ἀναθυμίασεις[/GR] ex inferiorioribus partibus, in aëream microcosmi plagam, tanquam in alembicum efferuntur: ejus frigore, in excrementum pituitosum &mucosum condensantur vnde postea perennis ejus in nares, palatum, aut alias corporis partes fit destillatio &defluxio. Hinc fit: quod in ciborum elixatione, ollas operculo claudamus: vt quidquid vaporum in aquam concreuit, in suam originem postliminiô reuertatur. Et quando dapum calorem fouere volumus: patinas, quibus eae apponuntur, aliis cooperimus paropsidibus; vnde vapores ciborum, ab illarum [GR]ἀντιπεριστάτει[/GR] frigida incrassati, globatim delabuntur. Estque Destillatio, pro diuerso vasorum positu, vt alias multas differentias taceam, vel Recta; vel Obliqua. Illa fit per alembicum aut vesicam; haec per retortam, in rebus praesertim spiritus contumaciores fouentibus. Huc pertinent Rectificatio &Cohobatio. RECTIFICATIO, est repetita liquorum destillatio ad eos magis purificandos &exaltandos. Perficitur tamen haec etiam quandoque Digestione. COHOBATIO, est destillationis reiteratio, quâ liquor destillatus rursus fecibus reaffunditur, &denuo destillatur. Fit autem fecibus priùs tritis, &humore, paulatim vt macerentur, imbutis. Extractio generaliter sic dicta, quae fit descensione, est duplex: vel calida; vel frigida.