Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Fit tamen interdum: vt nulla fiat partium segregatio per deliquium, vti quando sales repurgati aut similia in cellam aut alium locum frigidum humidum collocantur, &ab humiditate externa, quae in ea promtê se insinuat, in liquorem, qui in subjectum vas descendit &defluit, resoluuntur. Extractio, quae fit modo intermedio, est qua rerum liquidarum vel siccarum humectatarum partes puriores ab impurioribus, sine destillatione &sublimatione separantur. Species illius tres sunt: Digestio Putrefactio, Circulatio. DIGESTIO est, qua res calore dige stiuo, ad modum naturalis ciborum digestionis in ventriculo, coquntur siue maturantur. Qua ratione enim ventriculus, calore suo moderato, cibos crudos exceptos digerit, &in chylum concoquendo transmutat: vt seclusis fecibus &in intestina amandatis, ex illo ab hepate, benignioris puriorisque substantiae fiat extractio: ita etiam per calorem cuiuis rei competentem, Digestio subtilia à grossis separat; quae crassa sunt, incidit &attenuat: quae cruda, coquit quae acerba, mitigat ac edulcorat: adeoque omnia taliter elaborat: vt ex digestis copiosior semper essentiae messis speranda sit.