Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 42
Unproofread scanNot analysed yet
Administrationem ejus, doctissimus Libauius describit hunc in modum. Res digerenda vasi tanquam ventriculo includitur, vndique stipatis accessibus, nisi cum diuaporatio est coniuncta, vt in empyreumatis correctione coagulatione &similibus. Tunc enim exiguum foramen in operculo relinquitur, &justum tempus obseruatur, ne quid de substantia pereat. Quod si est merus succus aut liquor: res plana est. Sin minutal herbarum &similium: vel proprius succus reliquendus est, vel foris analogus humor addendus: quod tamen nonnunquam fit etiam in diuersi generis liquoribus, veluti cum olea digeruntur cum vini spiritu, &c. Vbi procliuitas est ad putredinem, nec adjectum menstruum ei satis cauere potest: (Non enim debet fieri putrefactio: cum quid digerimus; licet digestio possit esse ad eam via) sal addendum est. Ita apparatum vas collocetur in foco digestorio caloris competentis, ibique sinatur vsque ad quaesitum finem, qui diuersus est: pro multiplici vsu digestionis.