Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratiâ: Herbae recentes suo succo madidae, è quibus destillatione elicienda essentia est, macerantur triduo: siccae vino respersae, septendio: semina &aromata dimidum mensem: Radices per mensem: siquidem sunt siccae: mineralia per mensem philosophicum, qui est dierum quadraginta, aut etiam diutius, pro firmitate &ratione menstrui. Quaedam bis macerantur, aspersa vino gręco, vt aromata aliquando, quae irrigata vsque ad siccitatem digeruntur: post puluerisata &denuo conspersa macerantur secundò. Ita soliditas &raritas etiam discrimen facit. Aquae destillatae digerendo ad Solem, rectificantur per medium mensem, vase clauso, ita vt duae partes sint plenae, tertia vacua: &nonnunquam arenae infodiatur parte vitri tertia, id quod in frigidis potissimum spectare jubent artifices. Calidae vero aquae &olea rectisicantur in arena frigi[M]Maceratio. [/M] [M]Putrefactio. [/M] da, item tertia parte sepulta, &c. in cella vapida per mensem. Si humor alienus addendus: talis esto, qui digestionem juuet, citra corruptionem substantiae. Et hic, si est alienior, separatur officio peracto: sin paucus, &familiaris, aut etiam alterabilis in naturam digesti, relinquitur.