Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Fit ita: Sumitur liquor exaltandus, includiturque Pelicano aut vasi circulatorio, quatuor aut quinque eius partibus relictis vacuis, &ponitur in fimum vel balneum, ad altitudinem liquoris attenuabilis, vel paullo profundius: adeô vt reliqua vasis pars in aëre frigidiore extet: vt à fundi &laterum calore fiat artenuatio; à verticis verô frigore coagulatio: detineturque ita dictum vas, in calore moderato &continuo: donec Artista finem suum sit assecutus: fecibus, in fundo vitri, subsidentibus. Huc non immeritò referri posse videtur &FERMENTATIO: licet in terdum per eam, non tam fiat conspicua salubrium partium, à crassioribus segregatio; quàm potius ad nobilissimae essentiae extrahendae dispositio. Est autem exaltatio rei in substantia, per quam mediante digestione; calor agens exuperat, inque naturam suam vertit patiens. Caeterum quae fermentantur: sunt vel liquida; vel solida. Quae liquida sunt: vel talia sunt simpliciter; vt aqua, vinum: vel spissa &mollia vt mel, sapa. Liquida quae sunt simpliciter talia, si sint simul calida: per se fermentantur: vt vinum, pyraceum, pomaceum.