Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem frigida sunt, vt succi expressi frigidi: opus habent additione rei externae, vt fecibus vini, cereuisiae, sale, vel aciditare aliqua, ad accelerationem ebullitionis &fermentationis. Spissa autem &mollia, sequentem in modum fermentari possunt. Recipe verbi gratiâ, mellis libras X. his adde libras quinquaginta aquae. Stent in calore moderato, per diem naturalem: deinde lento igne simul bulliant, &despumentur. Tertia pars exhalet: vel cum liquor efferuescit: ouum imponatur recens: quod si sursum fertur: perfectae coctionis signum est. Tum liquor ab igne remotus, calidê per duplicem pannum trajiciatur. ,&ad solem, in vase idoneo, additis drachmis duabus Salis Tartari, vel salis communis, vel vncia vna alicuius aciditatis ponatur: &sic per quadraginta dies aut circiter: donec liquor sit clarus, vinique odorem referat, bulliat. Tunc enim vas claudendum, &hydromel in cella vsui reseruandum. Quae solida sunt &dura: vt semina, triticum, faeniculum, anisum, baccae iuniperi, aromata &c. comminui debent: iisque aqua affundi &sal proprius, vel analogus, aciditas, vel feces cereuisiae viniue, ad fermentionis accelerationem addi: ita vt ad dolium rei fermentandae pinta secum adjiciatur.