Latin
CAPVT IV
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quae verô durissima sunt, vt lapides: prius calcinari, postea fermentari debent: vt in sequentibus de corallis &plumbo dicetur. EXTRACTIO specialiter sic dicta est, quâ è misto, partes subtiliores &nobiliores à menstruo aliquo apprehensę, elementari crassitie in fundo relicta, extrahuntur: &in syrupi aut sapae consistentiam, destillatione, vel euaporatione coagulantur. Fit: cum materia tincturam habens, in menstruo conuenienti infunditur. clauscque vase ad digestionem ponitur. Postea eo aperto menstruum coloratum, per inclinationem separatur: affusoque alio vas clausum, ad digestionem rursus ponitur: idque toties repetitur, donce menstruum non amplius tingatur. Porrô depletiones filtrantur circulantur, &coagulantur, menstruo ad oleiformem consistentiam, vel etiam interdum ad siccitatem, pro rei natura &vsu, detracto.