Latin
LIBER SECVNDVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 53
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. ACTVM est superiori libro, de Solutione &Coagulatione in genere: nunc in sequentibus de operationum illarum effectis tractaturi sumus: licet in specie, quo modo singulorum corporum mistorum claustra reseranda sint, monstrari debeat: id quod etiam praestare conaremur: si nobis integrum Chymiae systema, &non tyrocinium conscribere proposuissemus. Sunt autem solutionis &coagulationis effecta, siue vt à quibusdam appellantur, species Chymicae, vel liquidae, vel molles, vel durae.