Latin
LIBER SECVNDVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 54
Unproofread scanNot analysed yet
Ad liquidas referri pòssunt: aquae ex floribus, herbis radicibus, corticibus, seminibus, lignis: aquae fortes; Spiritus acetum: olea: tincturae liquidae. Ad molles: balsami, extracta varia, tincturae molles. Ad duras: Sales, flores, magisteria, calces, croci tincturae siccae. CAPVT I. ANtequam ad ipsas liquorum formas quae vt plurimum destillatione fiunt, parandas, nos accingamus: generales quidam canones praemittendi videntur: quorum hic est. PRIMVS. Vasa, in quibus destillatio fit, non sint plumbea. Haec enim qualitate maligna liquores inficiunt, eos vomitiuos reddunt, sapores immutantnatiuos, &nonumquam ipsamet à vaporibus acribus ex re destllanda exspirantibus, corroduntur. Et si Galenus, aliique Medici sapientiores, aquam, quę per canales plumbeosfluit, improbant, propter malignitatem, visceribus internis valde infestam, quam inde contrahunt: de aquis, in vasis plumbeis destillantis quid sentiendum sit, patet: praesertim, cum non rarô, quando per aliquot dies, ejusmodi stillatitii liquores immoti steterunt, in fundo cerussa ex plumbeo alembico abrasa; imprimis si experiundi gratia, guttam vnam aut alteram spiritus Vitrioli infundas, reperiatur.