Latin
LIBER SECVNDVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem modo per vesicam, quicquid est aromaticum, siue sint radices, siue cortices, siue ligna, siue semina, siue folia, siue flores, destillantur: &oleum simul cum aqua elicitur. XII. Sunt quędam, quae vehementem ignem postulant: sed tamen, ea, non nimis violento vrgendo sunt: ne natura eorum prorsus corrumpatur. XIII. Detur opera: ne lutum, quo vasa destillatoria conglutinantur, expiret, &liquorem aliena qualitate inquinet: praesertim cum ignis violentior adhibendus. XIIII. Acidorum destillatio hoc peculiare habet: quòd ignobilior pars semper priùs egreditur, &nobilior vltimò. Vnde in eorum rectificatione, quod primò elicitur, tanquam plegma separandum. XV. Si aquae empyreuma seu fomitem quendam igneum valdeque calidum, per exiguas partes dispersum, redoleat: corrigitur illud: si vitrum in locum frigidum humidum collocetur. XVI. Cum liquores per B. M. destillati, in solatione rectificandi sunt: tum vitra ex duabus, vel ad summum tribus partibus repleantur, &membrana, quâ ea claudi consueuerunt, acu pertundatur: vt factis perspiraculis, phlegma inutile exhalet. XVII. Destillatio tamdiu continuetur: donec liquor egrediens non sentiat amplius rem impositam.