Latin
LIBER SECVNDVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Res flatulentae, vt cera, resina &similia, sicut &ea, quae facilê ebulliunt, minore imponantur quantitate, &magnis vasis destillentur &quidem sale, arena, aut similibus additis. Destillatio per balneum, conuenit rebus leuioris compagis. Cauendum tamen in herbis maxime calidis: vt in abiinthio, saluia, roremarino &similibus, ne nimis leui calore vtamur, &non tam essentiam; quàm phlegma invtile proliciamus. Sed in lactuca, endiuia &similibus tenuioris substantiae, calor moderatus adhibendus: &sufficit interdum Balneum roris, quod neque empyreuma imprimit, neque parres aëreas tenuiores dissipat. VI. Destillatio per cineres vel arenam, competit rebus consistentiae solidioris, vt seminibus lignis, radicibus, &c. VII. Per vesicam, non tantum tenuia destillantur; sed &alia, quae sunt firmioris texturae, in suo tamen menstrus praemacerata. VIII. Destillatio per retorram, non tantum spiritus grauiores e mineralibus elicit; sed etiam è tenuioribus, vt lignis, seminibus, radicibus, gummis, resinis, &c. aquas &olea extrahit. IX. Herbae recentes succulentae cum destillandae sunt, tundantur, succusquae exprimatur, &postea per calorem Balnei in cucurbita alta destilletur. Herbae, vel sua temperie, vel tempore siccę, tundantur: &aqua communi, vel propria, vel roris Maij, vel vino irrorentur. Copia autem menstrui tanta sit; quae macerationi sufficiat: sin plus affundatur, tota quantitas non abstrahenda. Facta maceratione ad placitum, per balneum destilletur: aut si per vesicam destillationem instituis: adde ad quamlibet libram herbarum, libras sex aquę, &destilla, vt artis est. XI.